![]() | ||
---|---|---|
Ad Thessalonicenses I (глав: 5) Ad Thessalonicenses II (глав: 3) Apocalypsis Ioannis (глав: 22) Новый Завет Уэсткотта-Хорта (27) Библия на украинском языке (66) Новый Завет Нестле-Аланда (27) Библия на белорусском языке (66) |
Перевод блаженного Иеронима Стридонского книг Священного Писания на латынь - Vulgata (Вульгата) Psalterium 1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione 2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum 3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant 4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa 5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas 6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter 7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus 8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur 9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem 10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos 11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris 12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra |
SAPE |
© The FontCity, ltd, 2011